monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 4
O invidia primum mordax tui! O Satanae calliditas semper sancta persequens! Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus, pignoribusque desertis, crucem Domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum. Si balneas peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent materiem luxuriae et libertatis, dominae vocarentur, et sanctae. Nunc in sacco et cinere formosae volunt videri, et in gehennam ignis cum ieiuniis, et pedore descendere: videlicet non eis licet applaudente populo perire cum turbis. Si Gentiles hanc vitam carperent, si Iudaei haberent solatium non placendi eis, quibus displicet Christus. Nunc vero, proh nefas! homines Christiani, praetermissa domorum suorum cura, et proprii oculi trabe neglecta, in alieno oculo festucam quaerunt. Lacerant sanctum propositum, et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus: si omnibus detrahatur: si turba sit pereuntium: si multitudo peccantium.